"Satis est!" significare potest aliquid sufficere vel ob quandam causam saturatum esse ("Iam satis est! Tace!"), ut Anglice dicitur "enough!".
Si autem causa exponenda est, quomodo melius dicitur: "satis est de causa" aut "satis est causae"?
Mihi "satis est de causa" melius videtur, sicut in loqui de quadam re, sed (oblitus sum ubi) me hanc sententiam cum genitivo casu scriptam olim vidisse credo.