Amplissimi collegae, quid re vera significant regulae costitutionisque emendationes, quas Nord, vir ex amplissimis, proposuit? Huius relationis causae minimum quinque sunt.
Primum: exceptione statim facta ante diem quartum Idus Iunias, cum ita numerus minimus constitutus est, ut factiones quae quaternas suffragiorum centesimas superassent – quod in Gallia Germaniaque factum esse vidimus – nullum legatum electum habere potuerint, nunc altera exceptio, ad eos qui priorem effugerunt
amovendos, proponitur: numerus enim minimus legatorum, qui ad factionem constituendam postulantur, id est unus et viginti, idem valet atque quinae
centesimae pro universis decem et quadringentis legatis.
Alterum: numerus minimus ad unum et viginti augetur, at non, exempli gratia, ad quinque et viginti, ut simul et factio cuius socius sum evertatur, et legatorum Gollistarum factio maneat, qui viginti duo tantum sunt.
Tertium: legatorum autem conventus, nulli parti adstrictus, quem nuper arte, ne dicam fraude, viri medium quiddam tenentes creari iusserunt, nullam decernendi habet potestatem, quippe qui ne conciliis quidem Praefecturae, quibus auctis Publicum Consilium utitur, interesse suffragium ferens possit.
Quartum: nemo profecto est qui non videat nos ita una cum fascistis legatis adesse cogi et commune cum iisdem minimum illud tempus dicendi habere.
Quintum: ex quo consequitur – quod omnibus gravissima videbitur iniuria – ut velut duo legatorum genera constituantur, optimum alterum, alterum deterius, quibus non
aeque facultas patet sententiam proponendi.
Satis superque – quod mihi saltem videtur – est, ut horreat quicumque liber nec coactus ius exerceat, horreat praecipue quicumque civium intellegat, quid re vera non modo in Europaeorum Publico Consilio, quod nuper omnium suffragio creatum est, sed etiam ex eodem – ut ita dicam – occulte subrepere incipiat.
Id maximum: non est quidem Europaeorum Publicum Consilium inutile quiddam, quod publicis rebus administrandis addatur, quo, quasi in vas quoddam, bona malaque studia confluant eorum, qui novem res publicas regunt. Quin etiam longe aliud est,
multoque maius.
Publicum enim Europaeorum Consilium, ubi, post Iunii mensis suffragia, haud
dubie qui quiddam medium tenent plurimum valent, nihil aliud est – mea sententia
– nisi magna quaedam negotiis explendis societas, quam de industria quidam
instituerunt, ut, si plane componere nequirent, quodam modo saltem conciliarent
necessitates contrarias saepe oppositasque eorum qui, in novem illis congregatis civitatibus, vel divitiis, vel fabricis, vel mercaturis, imperium exercent.
Ne quem fallat quod de inanibus rebus ii qui in Consilio sunt leviter ac vane loquuntur; nam de gravibus rebus omnia, velut musicae artis magister quidam, regit et componit Germaniae ad Occidentem versae legatus, qui, Gallicis vestibus indutus,
Italicis calceamentis – Populari, quae dicitur, Christianaque parte iuvante –
utitur, nec Britannorum tunicas sumere spernit.
Quibus ex rebus nonnulla adhuc obscura in lucem veniunt.Ita enim plane intelligitur, curnam huic Consilio mulier praesit, quae, nisi quattuor isti Italorum fascistae legati suffragium tulissent, ad hanc dignitatem non pervenisset; curnam Collegium rerum naturae viribus perspiciendis adhibendisque creatum statuerit (quae omnia ego, huius Collegii particeps, ipsis vidi oculis) ut magis magisque congregatarum civitatum carbo effoderetur, itaque praecipue Germanis, Britannis, Gallis faveretur, minime autem Italis, quibus hic carbo multo pluris stat quam ut emere possint; curnam Collegium immutato vultu consilium accipiat centum quinquaginta fluxus ex atomis profecti diribitoria in posteros decem annos exstruendi; curnam, praeter verba, ne digitum quidem porrigat noves opes, quae etiam atque etiam renovari possint, modo et ratione promovendi causa.
Longius quidem est omnia enumerare. Tamen quod diximus satis superque est, ut demonstretur vera causa,cur factionem nostram petant qui eam delendam esse censeant; nam hoc Publicum Consilium, quippe quod Europenses divitias ad paucos redactas administrare atque tueri susceperit, graviter profecto fert decem fere legatos esse, qui statutum atque deliberatum habeant una acerrime propugnare ad eos quoque defendendos, qui vetiti sunt Publico Europaeorum Consilio interesse, atque ad utilitatem tuendam Europensium opificum iuvenumque.
Nam, cum hoc Publicum Consilium commodis utilitatique studeat eorum qui divitias sibi congesserunt, facere non potest quin ipsum, in primis apud se,civium libertatem coerceat.
His de causis pro populari ratione, quae in hoc Consilio coercetur atque
conculcatur, omnibus viribus contendimus.