354
reputation
3
10

Jasper May

Salve, care lector. Quaero regnum Dei, et justitiam ejus. Videre non possum quomodò sedes Sancti Petri plena esse possit et hic evidentissimè haereticus et apostaticus impostor et apparens antipapa verè verus papa esse possit.

Ceterùm me delectant vel mea intersunt: ecclesiastica et vivens Latina, antiqua Graeca, Hebraea, et aliae linguae; philosophia naturalis sive scientia; Biblia, Ecclesia Catholica Romana, theologia dogmatica et moralis, theodicia; traditionalis Catholica doctrina creationis sive 'creationismus terrae juvenis', et theoria hydroplatae; scientificus et dogmaticus status geocentrismi absoluti secundùm Tychonem et Sanctam Hildegardam; tabernaculum Moysis ut systema periodicum elementorum et particularum elementarium, item templum Solomonis atque secundum; Isaaci Newtoni Chronologia Regnorum Antiquorum Emendata, Mechanismus Anticytherae, metrologia, technologia alta antiqua, pyramides, megalithi; the shocking amount of untruth in mass media news coverage of the most serious matters, the flat earth psyop, and gematria; His Majesty the Lord Jesus Christ, Son of God; His Mother the Blessed Virgin Queen Mary, and Her Majesty's Most Holy Rosary.

Psalmus 50

1 In finem. Psalmus David, 2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. 3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. 7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. 8 Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. 9 Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. 13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis. 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.

6
answers
0
questions
~2k
people reached
  • Uithoorn, Nederland
  • Member for 1 year, 6 months
  • 23 profile views
  • Last seen Sep 16 at 9:30

Top tags (15)

Score 15
Posts 2
Posts % 33
Score 12
Posts 1
Score 6
Posts 1
Score 6
Posts 1
Score 6
Posts 1
Score 6
Posts 1

Top posts (6) All Questions Answers | Votes Newest

Badges (13)

Gold

Silver

3

Rarest

Bronze

10

Rarest