Quando vocabulum a fortiori (sive a fortiore) ortum est ut nomen artis legis logicæve? In quo opere scripto primum apparuit?
Volo intellegere eius rationem originis verificareque verbum elisum "ratione" esse. (Vocabulum a fortiore enim idem significat ac a ratione fortiore.) Notionem in duobus auctoribus antiquis inveni, Rhetorica ad Herennium IV.18 et Topica Ciceronis 4.23, sed illa locutionibus dissimilibus utuntur, e.g. "Quod in re maiore valet, valeat in minore."