8

Quid suffixum -amen significat, ut foramen, putamen, calceamen, regimen, æquamen, vocamen, etc.?

-amen suffixo in dictionariis interretialibus non invenio, neque perspicuam significationem communem in verbis eo factis. Foramen est id quod est factum forando, tamen æquamen est instrumentum ad æquandum (ut dicit Forcellini hic et hic). Intellego -amen nomen a verbo temporis facere, sed quomodo ab -atio, -mentum, etc. differt?

5

Suffixum -men instrumentum significat. Si verbum coniugationis primae est, adest -a-, sed pars est verbi, non suffixi.

Calceamen est aliquid, quo calceare possumus. Nomen est aliqued, quo noscere possumus. Similiter velamine velamus et regimine regimus.

Suffixum -mentum idem significat ac -men — sic saltem narrat ars grammatica mea. Ornamento ornamus, documento docemus et sic porro.

Suffixum -tio/-sio (aut -io, sed semper cum stemmate participii perfecti adhibetur) dissimile est. Hoc, ut ita dicam, phaenomenon significat: scriptio est phaenomenon in quo aliquid scribitur, in possessione aliquid possidetur, in dictatione aliquid dictatur et sic porro.

Suffixum -men/-mentum instrumentum tangibile dat, -io phaenomenon abstractum. Certe velamen(tum) in velatione usui est!

De vocabulis foramen, putamen et regimen (de commentariis): Usus abstractus vocabuli regimen sensum extensum habet, sed nihilo minus instrumentum alicuius generis significat. Foramen venit e vocabulo foras (foramine foras ire possumus), non ex ullo verbo. Crediderim vocabulum putamen sensum multo extensum habere, sed nescio qualis sit historia etymologica eius.

English summary: The suffix -men means an instrument, just like -mentum. The suffix -tio/-sio, on the other hand, means a phenomenon. The instrument is a concrete thing but the phenomenon is more abstract. Sometimes the meaning of derived words has been extended quite a bit, but often one can still see these underlying rules.

  • Studium excitat. Sed nonne regimen abstractum est, ut Regimen Sanitatis Salernitanum —aut hoc est sensus extensus? Et suntne putamen, foramen, purgamentum exceptiones? – Ben Kovitz Feb 27 '16 at 22:36
  • 1
    @BenKovitz, usus abstractus vocabuli regimen sensum extensum habet. Foramen venit de vocabulo foras (per foramine foras ire possumus), non de ullo verbo. Crediderim vocabulum putamen sensum multo extensum habere, sed nescio qualis sit historia etymologica eius. – Joonas Ilmavirta Feb 27 '16 at 22:45

Your Answer

By clicking “Post Your Answer”, you agree to our terms of service, privacy policy and cookie policy

Not the answer you're looking for? Browse other questions tagged or ask your own question.