I came across this phrase in Historia Hierosolymitana by Baldricus Dolensis (c. 1050–1130): What does these two sentences mean? I would appreciate any help.
Hæc igitur illico non ingratanter Christianis patuit.
and:
Quippe ibi nullus, etiam inermis, esse poterat exoccupatus. Unica eis erat, nec sine formidine, cura de suis conducendis corporibus.
Here is more context in case it helps:
Venerunt quoque ad Cæsaream Cappadociæ quae ad solum usque diruta erat; ruinae tamen utcunque subsistentes, quanta fuerit illa Caesarea testabantur. Inde digressi, pedem direxerunt ad aliam civitatem pulchram et uberæ glebæ opimam, Plastenciam/Plastentiam, quam Turci paulo ante tribus obsederant ebdomadibus. Quæ, quoniam erat inexpugnabilis, a Turcis nullatenus potuit expugnari. Hæc igitur illico non ingratanter Christianis patuit. Hanc quodam Petrus de Alphia, petitam ab optimatibus, indifficulter obtinuit, ad tuendam et expugnandam terram, Sancti Sepulchri et Christianitatis. Auditum est in illa expeditione quod Turci qui civitatem obsederant haud longe præirent exercitum,si qua possent eis nocituri. Boamundus autem, negotiorum militarium vir industrius, de suis quos voluit accitis militibus, eos curiose insecutus est, si forte sicubi posset illos invenire et lædere. Nihil tamen profecit, quoniam eos invenire non potuit. Ventum est deinceps ad Coxon, nobilem et copiosam civitatem, quam alumni loci illius cum fratribus suis Christianis libenter reddiderunt. Ibi tribus diebus fatigatus pausavit exercitus.” “Iter etenim aggressi, gradiebantur rependo per montana nimis aspera et scopulosa, per quæ nec eorum phalanges poterant, sicut heri et nudiustertius, seriatim procedere, nec eorum clitellariis dabatur saltem repere posse, sed miserrime hi et illi prægravabantur et præcipitabantur. Neque siquidem illis in angusto positis, aliud erat aliunde diverticulum. Collidebantur ergo et conquassabantur laborantes et deficientes per viam inviam. Qui præ nimia tristitia, strictim complosis manibus et stridentes dentibus ingemiscebant. Labebantur equi in immane præcipitium, et trames artissimus pepererat/præparabat omnibus dehiscens offendiculum. Multi vel equis, vel clitellariis, cum rebus superpositis, illic amissis, pauperati sunt. Alii pro vili preciolo venditabant, vel ancilia, vel loricas,vel galeas; alii procul a se iactitabant.
Quippe ibi nullus, etiam inermis, esse poterat exoccupatus. Unica eis erat, nec sine formidine, cura de suis conducendis corporibus. Postquam illas calamitosas vix evaserunt angustias, ad quamdam diverterunt civitatem,quæ vocatur Marasim. Convenæ autem civitatis illius copiosum illis detulerunt mercatum. Ibi autem aliquantisper demorati, donec quantumlibet recrearentur, dominum sustinebant.
Difficult words:
- ingratanter: I did not find anything
- conducendis: conduco, conducere, conduxi, conductus: be of advantage/profitable/expedient; be proper/fitting/concerned with; tend to; draw/bring together, collect, assemble; unite/join; cause to curdle/coagulate;